- ANACOLI
- ANACOLIGraece ἀνάκωλοι, apud Diodorum de camelis, Αἱ δὲ πρὸς νωτοφορίαν ἠςσκημέναι, αι δὲ ἀνάκωλοι καὶ λαγαραὶ ταῖς συςάσεσι δρομάδες εἰσὶ, quae verba Solinus sic reddit c. 49. Sunt alii oneri ferendo accommodati, alii perniciores dicuntur, quibus longa crura ac substricta corpora. Sic ἀνακωλοι, tunicae breves, quae crura non tegunt, sed crurum tenus demislae ea relinquunt aperta, ita ut iis induti ἀνάκωλοι videantur. Vide Salmas. ad Solin. p. 987.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.